- ROBA
- ROBAvestis seu tunica, apud citimae aetatis Sciptores, Gallis Robe. Inprimis vero sic dictae sunt vestes, quibus Reges ac Principes Palatinos proceres donare consuevêre, hinc festiva indumenta vocatae Matthaeo Westmonasteriensi et Matthaeo Patisio A. C. 1201. Ex iis vero quaedam Robes dei Compaignie dictae leguntur, forte quod eminentioris conditionis personis darentur, quae in comitatu Regis vel Reginae morabantur. Qui itaque Robas accipiebant ab aliquo, de eius familia censebantur. In Statutis Secundis Roberti I. Scotiae Regis, c. 34. §. 2. Repelluntur etiam ab acquietatione, inquisitione et assisa —— Dominus, Ballivus, nec aliquis gerens Robas Domini etc. Vide quoque supra Liberatio, et Pallium. Unde Robare, in LL. Burgorum Scoticorum c. 92. §. 1. robam auferre, Gallis hodieque Desrober. Vide plura hanc in rem. apud Car. du Fresne Glossar. et Dissertat. 5. ad Ioinvillam p. 160. IMPERATORES ROMANI.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.